
 |
EMITE LIBRUM MEUM RUMENUM
Care Maurizio Costanzo Show,
Tibi mitto hodie sic dictam ultimam laborem meam (re vera est omnino non ultima, ab omnibus punctis visus: a puncto visus meo, enim, ultima labor mea est hoc instanti gestus scribendi tibi hanc epistulam). Tibi mitto ultimum librum meum rumenum, quem mihi placeret venire notum facere in transmissione tua, vel melius, in transmissione quae tu es. Ut videre poteris, ultimus liber meus rumenus rumenus est omnino et prorsus. Praesertim verba quibus totus plenus est rigorose rumena sunt. Sententiae quoque, ita ut legendo verba omnia ex ordine habeant etiam optimum sensum completum totum rumenum. Etiam fabula rumena est. Sententiae rumenae, enim, ordinatae sunt in speciali sequentia secundum codices internationales adoptatos ab omnibus terris occidentalibus vel leviter orientalibus, quare eas legendo secundum talem sequentiam standard acceditur ad fabulam quam sententiae constituunt. Fabula tota rumena, scilicet. Deinde est charta, rumena etiam ipsa et videtur, typice cooperta atramento typice rumeno etiam ipso.
Care Maurizio Costanzo Show, tibi mitto ergo ultimum librum meum rumenum, qui indubitanter notus faciendus est in transmissione quae tu es. Factum quod sit liber rumenus, apparenter incommodum, in Italia, se revelat contra, ad analysim vix attentiorem, maximum commodum. Ut incipiamus exoticus est et originalis. Qui italus iam possidet in propria bibliotheca librum tam intense rumenum, cum verbis, sententiis, fabula, charta et atramento rumenis? Est ergo liber meus rumenus novitas absoluta in patria nostra, susceptibilis ergo conveniendi maximum successum. Liber meus rumenus habet deinde secundum commodum: scriptus est ab italo, id est a me. Itali tendunt ad apprecandos alios italos, quia eis revocant eos italos esse etiam ipsos, quod, a puncto visus normalis itali, apparet ut fortuna et commodum. In summa, liber meus rumenus adescabit italos etiam aliquo sano nazionalismo quia, quamquam rumenus sit, meritum scribendi totum est itali sicut eorum.
Deinde est sermo pretii, qui rumenus est etiam ipse. Hic liber meus rumenus constat solum 2800 libellis. Quamquam intus sunt bene 100.000 verba rumena, eius pretium, cum rumenum sit, contineri potest pretio duorum caffeorum, 2800 libellis. Quis umquam non sibi emeret mythicum librum rumenum pretio unius caffei italici?
Sed commodum principale libri mei rumeni est quod, cum totus scriptus sit rumene, emptor italus non habet minimam possibilitatem eum legendi. Hoc est id quod faciet de libro meo rumeno successum editorialem anni. Non emuntur enim libri ad eos legendos, ut famosum "Pendolo di Foucault" Umberti Eco demonstrat (nemo eorum qui eum emerunt vel dono receperunt umquam eum legit). Liber meus rumenus, praebens proprio misero pretio 2800 libellorum garantiam non posse legi, offert emptori garantiam totalem non patiendi in futuro ullum sensum culpae quod non legerit librum. Intellegisne commoditatem, care Maurizio Costanzo Show? Emere librum Umberti Eco ad eum non legendum constat plus quam 30.000 libellis et est effectus collateralis magis vel minus vagi sensus culpae ob factum quod non legitur. Liber meus rumenus offert idem servitium 2800 libellis, includens in pretio innegabile exotismum et actionem protectivam contra attritionem sensuum culpae.
Et deinde est commodum bene se gerendi cum eventualibus hospitibus rumenis. Omnibus, prius vel posterius in vita, contingit habere hospites domi. In hac epocha magnarum migrationum incurritur magis ac magis saepe in aliquem externum. Maxima pars vicium agitur de turista germanico vel marochino vel senegalensi. Si hospiti germanico offertis cervisiam germanicam, ei certe placebitis sed eum non stupefacietis; vivimus enim in mercato communi. Si hospiti senegalensi ostenditis superbi vestrum parvum elephantem ligni nigri senegalensem non ei certe nullam voluptatem facietis (si non iam habuissetis parvum elephantem ipse vobis eum vendidisset) neque eum stupefacietis; fere omnes itali iam habent domi parvum elephantem senegalensem. Sed si vobis contingeret habere hospitem rumenum, ecce investimentum vestrum 2800 libellorum subito vobis fructificaret addicionale prestigium personae cosmopolitae et cultae gradu internazionali. Deinde praeterea fabula contenta in libro valde pulchra est et hospes vester rumenus vobis id confirmaret, ad ulteriorem satisfactionem vestram eum suo tempore emisse.
Intellegisne ergo, care Maurizio Costanzo Show, cur tam magni momenti sit ut tu operam des ad notum faciendum librum meum rumenum?
Eius iam notabilis pretiositas tandem sublimis redditur apparenti paradoxo: liber meus rumenus exsistit rumene, sed non italice, quamquam eum ego regulariter scripserim italice. Hoc factum reddit obiectum quod tibi nunc misi praegnans ulterioribus significationibus quae me fugiunt, sed quae ita non facient tibi, ferens insuper quaestiones emblematicas vel aliam similem mercem publicae utilitatis. Paradoxon evidenter solum apparens est, quia quamquam non exsistat libri mei rumeni correspondens clonus italicus, exsistit tamen eius manuscriptum. Natura pure apparens paradoxi ceterum compensatur exsistentia, post exemplum libri mei rumeni quem tibi misi, phaenomeni quod me attinet multo amplioris et clamorosioris quam hic singularis casus. Nullum ex operibus meis maioribus enim editum est in Italia, sed fere omnia, brevi, edita erunt peregre. Alii optimi libri illegibiles, ergo, pro emptoribus italis librorum, qui colligentes in salonibus suis opera mea in exsilio poterunt sibi dare aspersionem culturae internazionalistae, ad gaudium eventualium hospitum externorum suorum, et reverentiam et invidiam italorum. .
Roberto Quaglia
Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, legi, in computatrum deferri, imprimi et copiari potest sine limitibus, solum ad usum personalem. Omnes textus et illustrationes proprietas sunt Roberti Quaglia et adhiberi non possunt integre vel in parte sine auctoritate. Consilium graphicum et componentes graphicae harum paginarum proprietas reservata sunt Roberti Quaglia. Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, venum dari non potest ullo titulo sine praevia auctoritate.
© 1994-2000 Roberto Quaglia.
|