
 |
NON VALDE CREDO MORTI
Care Maurizio Costanzo Show,
feliciter, dico ego, quod adsum etiam ego. Quis sum ego? Ah, iam, ego sum semper illa altera facies eiusdem personae quae tibi scribit omnes epistulas quae videntur intelligentes et fortasse etiam erunt. Feliciter quod adsum ego, quia si ego non adessem, significaret fortasse me mortuum esse, et hoc mihi videor intellexisse erat sucus epistularum priorum.
Pulchra fortitudo, dico ego, scribere omnes illas res de morte, quae utcumque controllari non possunt. Esto quod interdum sum intelligens (id est esset ille alter cum quo corpus divido cum simus eadem persona quia habemus unam solam chartam identitatis), sed interdum inde proficio. Non est iustum ut qui intelligens est proficiat ex eo qui minus est. Hic, qui proh dolor sum paulum etiam ego, se oblectat terrendo omnes personas timoratas eis narrans omnibus illis modis eas deinde tandem mori debere necessario et complete.
Sed iam sciebamus possibile esse ut tandem moriatur. Quo iure ille id nobis revocat per proditionem, cum nos fortasse cogitabamus de aliqua pulchra iuvenca quae fortasse nobis adest et nobis se daret, et loco fruendi hac pulchra cogitatione nunc nobis contingit nos praeoccupari quod quis scit quando deinde moriemur pro certo et complete?
Feliciter quod adsum tamen ego, qui etiam ego scio loqui de hac re officialiter horribili (morte), sine ideo terrendo omnes tam sadice. Sic nunc tibi mitto hanc epistulam de morte, ad me veniam impetrandam quod non sum semper tam sapiens sicut nunc cum feliciter non sum intelligens, vel saltem spero me non esse quia unus talis in familia satis est et superest (praesertim si familia mea composita est ex me solo, ut mihi garantiverunt in anagraphe, etiam ad fines tributarios).
Ut incipiamus, desinamus dicere nos omnes mori et hinc et illinc. Sunt personae quae numquam mortuae sunt. Ego, exempli gratia, id numquam feci. Mihi id explicavit Gigi Picetti, qui est persona intelligens sicut ille qui sum ego cum sum, sed humanior, praesertim de eo quod attinet ad res animi. Timeo vos non cognoscere illum Gigi Picetti et mihi displicet. Sed hic est alius sermo et tunc id non facio.
Ego ergo illam rem moriendi ne cogito quidem me umquam fecisse - absit! Neque vos, convictus sum, id umquam fecistis. Ego prorsus neminem cognosco qui id fecerit. Omnes qui mihi visi sunt id fecisse deinde desierunt se circum ostendere et tunc eos non amplius cognosco. Illa res moriendi debet prorsus malum omen ferre, vel fortasse est solum systema quod homines adhibent ad non se amplius a me ostendendum et ad desinendum me cognoscere.
Sed fortasse etiam hoc factum quod mors malum omen fert est tota superstitio. Etiam mihi, cum eram minor et inexpertus, dicebant me malum omen ferre, fortasse quia non eram semper tam promptus ad dicendas res quas dicere debebam momentis rectis et hominibus placebat credere me prorsus fatuum esse et nemo animadvertebat praeter me esse intra me etiam illum alterum intelligentem qui enim nunc tibi scribit omnes epistulas interesantes quas iam legisti praeter illam malignam de morte quae molesta est etiam mihi.
Ignosce mihi si facio sententias tam longas. Non est quia sum intelligens, immo, sed quia obliviscor eas finire (sententias), et cum tandem decido ibi punctum ponere et animadverto eas tam longas esse ne cogito quidem eas breviare quod deinde mihi contingit proicere aliquid quod scripsi tanto labore et quod aliquo labore vicissim quicumque optime legere potest utcumque. Dicerem ergo discriminationem esse dicere mortem malum omen ferre, etiam ob experientiam personalem meam (cum discriminatione et malo omine, non cum morte).
Est quod prorsus non valeo mihi imaginari quid sit, et tunc quomodo facio ad eius timorem habendum, si ne scio quidem quid sit? Neminem cognosco qui mortuus sit, numquam mortuus sum, et cur me praeoccupare deberem? Et deinde advenit ille qui essem ego intelligens et venit me conari convincere hanc rem mortis esse problema meum.
Iam vidi cadavera personarum quas cognoscebam, sed me non deceperunt! Evidens erat eas non esse ipsas (illas quas cognoscebam). Enim, illae quas cognoscebam erant pro certo vivae, iurare possem, dum illa cadavera erant mortua. Erat vaga similitudo, et tunc? Non quia aliquis assimilatur alteri deinde automatice est ille alter revera! Ut incipiamus, cadavera quae me volebant convincere me cognoscere, non habebant ullam ex expressionibus notorum meorum. Eheu! Dicite mihi si parum est! Et deinde ego ero fatuus, sed non imbecillis. Ego admitto illa esse probabiliter cadavera personarum quas cognoscebam, sed non admitto me cognovisse illa cadavera! Ego illa cadavera prorsus non cognoscebam! Ea numquam videram. Ea cognoscebam cum erant personae quas cognoscebam, sed non cum non amplius erant personae quas cognoscebam ut contra essent cadavera quae non cognoscebam!
Feci etiam probationes. Erat cadaver Toni, exempli gratia. Ego cognoscebam Toni. Quotiens ei dicebam "Heus Toni!" ille mihi respondebat "Quid vis, mentula?". Et tunc feci probationem et dixi cadaveri Toni "Heus Toni!", et ille mihi non respondit "Quid vis, mentula?". Non erat Toni. De eo certus sum. Toni mihi respondisset "Quid vis, mentula?". Non habebat ne expressionem quidem procacem Toni. Ei dedi vellicationem et non reagit. Toni mihi statim dedisset pugnum. Non, non, omnes qui me volebant convincere illud cadaver esse Toni eos ad illam patriam misi. Illud erat probabiliter cadaver Toni, sed ille non aderat. Tunc mihi dixerunt si ibi erat cadaver eius, significare Toni mortuum esse. Eh non, eis dixi ego. Hic est cadaver Toni, verum est, sed Toni non adest. Quomodo scitis quid ei acciderit? Mihi dixerunt quod cum mortuus sit eum non amplius videbo. Quis scit? respondi ego. Ego cognosco Toni, sed si eum non amplius video, prius vel posterius eum non amplius cognosco, etiam quia si fortasse reapparet post viginti annos eum non amplius agnosco pro certo, demonstrans quod si eum non video deinde desino eum cognoscere. Ego cognosco Toni vivum, dum eum video, sed non cognosco Toni mortuum, etiamsi conati sunt mihi praesentare cadaver eius.
Auscultate ergo mihi. Haec historia quod omnes moriuntur est etiam vera sed mihi videtur terrorismus. Numquam mortuus sum. Neminem mortuum cognosco. Cadavera certe non vivunt, ergo cur fingere ea vivere? Ne auscultate sapientonibus qui vobis explicant quid vobis accideret cum mortui estis.
Roberto Quaglia
Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, legi, in computatrum deferri, imprimi et copiari potest sine limitibus, solum ad usum personalem. Omnes textus et illustrationes proprietas sunt Roberti Quaglia et adhiberi non possunt integre vel in parte sine auctoritate. Consilium graphicum et componentes graphicae harum paginarum proprietas reservata sunt Roberti Quaglia. Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, venum dari non potest ullo titulo sine praevia auctoritate.
© 1994-2000 Roberto Quaglia.
|