
 |
GENUA
Care Maurizio Costanzo Show,
loquamur hodie de Genua. De ea numquam loquitur quisquam, in Italia, et peccatum est, quia essent de ea plurimae res sublimis malitiae dicendae. Genua est magna urbs, magis quam Venetiae, Florentia et Bononia. Patitur tamen chronicam emarginationem a proscenio attentionis nationalis, emarginationem cuius rei sunt ipsi genuenses. Genuenses enim sunt veri principes emarginationis, sed non solitae et typicae emarginationis pauperrimorum et derelictorum, ita diffusae in tota Italia et in toto mundo. Genua magistra est ad emarginandos cives suos vivaciores. Sed non malitia. Enim, magis quam in eo de quo modo dictum est, Genua perfecta est in absurdo gestu emarginandi adeo se ipsam a mundo. Iam ab originibus suis separata a reliqua societate mari et montibus, Genua se ab ea separavit etiam gradu mentali (et quomodo aliter esse potuisset?). Recubans sicut paucissimae aliae metropoles super collibus prospicientibus mare, ita praebens de se spectaculum unicum quod numquam taedio fit, sita in medio una ex pulcherrimis ripis mundi, Genua mirabiliter potuit vitare 100% milionum turistarum totius mundi qui incessanter se movent relinquentes post se vestigium pecuniae et prosperitatis. Locatio geographica Genuae est donum quod paucae aliae urbes in mundo gloriari possent. Clima hieme inter mitissima Italiae est et aestate ventilatissimum. Sine in praeterito faciendo quicquam clamorose erroneum vel vix aliquantulum recti, Genua posset nunc esse Miami Europae. Imaginamini, imaginamini litus quod vadat a Vesima ad Nervi, interruptum solum maximo portu turistico mundi, cum centenis et centenis hospitiis pro omnibus marsupiis refertis toto anno ditissimis possessoribus navigiorum et turistis totius Europae! Imaginamini centrum historicum genuense, maximum Europae, tumidum turistis beatis, obstructum hominibus cupidis impendendi! Imaginamini urbem mense Augusto, scatentem hominibus gaudentibus et prodigis non minus quam Arimini! Nullae fabricae Cornigliani in passivo pecuniae et productrices solum cancri! Loco earum: luna park permanens prospiciens mare, uno passu a litore!
Mense Augusto Genuae non invenitur una taberna aperta quae sit una.
Medio Augusto urbs mortua est, vel in animatione suspensa. Tam silens ut suggerat bombam neutronicam eam sterilizavisse a populatione sua. Omnes genuenses sunt alibi impendentes, cum tam facile fuisset efficere ut essent alii, non-genuenses, qui Augustum Genuae transigerent ad impendendos proprios sumptus.
Cuius est culpa?
Accidit etiam saepe ut individuus non sit culpabilis fati sui. Non accidit idem populis. Populi esse responsabiles sunt fati sui. Genuenses culpabiles sunt quod prostituerint hereditatem ambientalem quam ad dispositionem habebant, sinentes ut fieret latibulum putredinis centrum historicum quod turistas totius mundi accendisset, sinentes litora sua ad mercedem insediationis fabricarum improductricium pecuniae et productricium cancri, emarginantes systematice quemcumque faceret quamlibet rem conscienciosam, et denique, perseverantes adhuc in caeca et autolesionista insania sua.
Male vivitur Genuae, hodie magis quam heri et minus quam cras, omnis angulus obscurus est sedes praedilecta milium si non decem milium iuvenum genuensium toxicomanorum.
Ubi adhuc adsit, intelligentia dolet, Genuae, ad aspectum talis collectivae caecitatis strategicae, in comprehensione horrendarum tararum mentalium quae Genuam duxerunt ad talem ruinam loco radiosae prosperitatis quam eius eximiae opes ei facile realizabilem reddidissent.
Hac de causa a Genua fugit et fugere debet quicumque in archetypo genuensis non se agnoscat et non se velit resignare ad se agnoscendum.
Fugerunt multi. Artifices, omnes. Vel desierunt artifices agere. Genuae non supervivit diu cantautor, comicus (ut citem categorias artificum qui "maxime placent"). Sed ne scriptor quidem, pictor, moderator theatralis, actor. Si Lutetiae vel Venetiis iuvenis ludit in via ad aliquam pecuniam lucrandam est artifex in herba. Si id facit Genuae est mendicus. Qua de causa cantautores et comici genuenses sunt medie optimi Italiae? Quia usque dum Genuam non reliquerunt maceraverunt in indifferentia generali, coacti proprio dolore non omnino considerari ad se meliorandum et ad se meliorandum et ad se meliorandum, aeterne frustra, usque dum, relicta tandem hac caeca platea, potuerunt se metiri cum eo qui, in reliqua Italia, pariter fecerat res analogas suis, sed cum minoribus delusionibus, minoribus frustrationibus et ergo, minore crescentia artistica.
Id quod modo dixi evidenter opinabile est, sed qui id velit opinari mihi explicare debebit, tunc, cui sit exempli gratia debita sic dicta "schola genuensis" cantautorum. Garantire possum nullam scholam talis generis exsistere. Unica schola Genuae, quae cogit artificem vel cogitatorem ad renuntiationem vel ad meliorationem, est Indifferentia. Indifferentia dictata non snobismo, sed Obtusitate. Ea destruit mentem originalem vel eam temperat.
Circumiens per mundum et conveniens, ut saepe accidit, italum, statim animadvertis si est genuensis. Id emanat ex oculis. Vel, id intellegis ex eo quod ex oculis non emanat. Genuenses qui adhuc intus vivi sunt, cum vagantur extra confinia segregationis genuensis emittunt inaequivoca fulgura ex oculis, splendores irrefrenabilis entusiasmi ad detegendum non omne in mundo adhuc mortuum esse. Vel contra, si deambulant peregre genuenses typicissimi, opacum velum nebulae saturat aspectum eorum exstinctum in perpetuum, qui si non attentus es celeriter te reinficit humore quem Genuae utcumque vitare non potes habere.
Genuensis clausus est, sicut clausa semper fuit, geographice, urbs eius. Haec clausura, haec avaritia mentalis, in praeterito, certe utilis se reddidit supervivientiae. Hodie, cum confinia geographica non amplius sint obstaculum communicationis, se claudere mundo non amplius est strategia supervivientiae, sed autoemarginationis et exstinctionis. Genua agonizat, vel fortasse iam mortua est, nescio, sed ne mihi suscenseatis. (metaphorae expressae non spectatur os)
Roberto Quaglia
Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, legi, in computatrum deferri, imprimi et copiari potest sine limitibus, solum ad usum personalem. Omnes textus et illustrationes proprietas sunt Roberti Quaglia et adhiberi non possunt integre vel in parte sine auctoritate. Consilium graphicum et componentes graphicae harum paginarum proprietas reservata sunt Roberti Quaglia. Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, venum dari non potest ullo titulo sine praevia auctoritate.
© 1994-2000 Roberto Quaglia.
|