


 |
CEREBRUM ANIMALISTARUM
Care Maurizio Costanzo Show,
hodie animalistas non fero. Non infensus sum animalibus, bene intellegatur, quae immo gaudeo videre et agnoscere circum me in gamma quam maxime variegata possibili. Quos non fero, quia notabiliter absurdi in obsessione sua, sunt animalistae convicti, extremistae animalistae. Sed adhuc magis molesti mihi sunt animalistae moderati, quos vocare possemus animalistas qualunquistas, qui cuilibet analysi logicae subiecti se patefaciunt esse adhuc magis absurdos, in confusa positione sua, quam animalistae extremistae. Ut incipiamus, distinguamus: Qui sunt animalistae extremistae, et qui sunt animalistae qualunquistae?
Perfecti animalistae extremistae visceraliter se identificant cum omnes animalibus, a vison ad felem, a phoca monacha ad culicem, ab urso grizzly ad loliginem. Quid significat eos se identificare cum eis? Significat eos attribuere omnibus animalibus propria sentimenta. Non mihi placet occidi, dicit animalista extremista, ergo non placet neque animali. Animalista extremista non se cibat umquam animalibus mortuis (neque vivis), non occidit culicem qui eum pungere paratur, sed se limitat ad eum abigendum (si contra eum occidit, est animalista extremista imperfectus). Non bibit lac vaccae, quia sic faciendo id subtraheret vitulo, non edit ova, id est futuros pullos (cum deinde ovum, ut saepe accidit, iam fecundatum est, est ad omnes effectus - technicos et morales - abortus gallinae), non induit visones, vervecinas, iaccas alutaceas, calceamenta coriacea, marsupia pellicea. Animalista extremista se identificat cum omnibus formis vitae animalis, sed non cum vegetalibus, quibus se nutrit sine remorsibus. Interdum ne cum ente humano quidem se identificat, dolens ob mortem animalis multo magis quam ob illam individui humani.
Animalista qualunquista, contra, visceraliter se identificat cum omnibus animalibus aspectu conformi propriis archetypis interioribus. Aliis verbis: se identificat in fele, vison, cuniculo, cane, sed non in mure, musca, serpente, verme. Se identificat in illis paucis bestiis quas casus et selectio naturalis voluerunt molles et aspectu gratas oculo humano, sed non in omnibus ceteris animalibus. Animalista qualunquista est fortasse una ex maximis expressionibus hypocrisis quae describi possint, et prorsus delirantes et contradictoriae sunt omnes argumentationes eius. Una ex typicissimis manifestationibus est eius infensum esse ad mortem ei qui pelles vison induat. "Animalia occiduntur" recitat pius animalista "ut quis eorum pellem induere possit! (Horror!)", et hoc dicit patetico fervore eius qui modo detexit aquam calidam calidam esse.
Si vultis punire animalistam qualunquistam qui modo talem deliramentum protulerit, quaerite super eum (vel eam) fragmenta cadaveris animalis quae fere certe induit ne cogitans quidem. Ei notate quomodo ille (vel illa) cynice et sine verecundia calcet propriis pedibus (foetentibus?) corium calceorum suorum, quod fuit pellis animalis quod occisum est ut ille (vel illa), nunc eo utatur ad ambulandum sub pluvia, offendendum in marginibus viarum et calcandum caccas canis. Ei notate quae fuerit identitas marsupii vel sacculi pellicei eius, pellis quae fuit animalis, occisi ut ille (vel illa) pecuniam suam poneret in involucro prestigioso qui odorem pellis habeat potius quam plasticae. Eum interrogate cur non incalescat et non scandalizetur pari impetu cum eo qui iaccam pelliceam induat, "clavum", vervecinam inversam. Eum interrogate si ille (vel illa) talia indumenta in armario suo possideat, et si ea habeat, si de hoc non pudeat. Et si non pudet, quare deberetne pudere eum qui pellem vison habet? Habet certe unde pudeat eum qui pellem leopardi habeat, quia leopardus exstinguitur, et sic dicta "biodiversitas" est innegabilis divitia mundi quae a nobis tutanda esset potius quam destruenda, sicut contra facimus. Sed vison non periclitatur exstingui, educatur ad pelles ex eo faciendas, educatur sicut boves, vervices, pulli educantur ad eos edendos et ex eis omnia faciendum. Ad angustias adactus, animalista qualunquista, dummodo propriam hypocrisim non fateatur, vobis dicet: "Sed si animalia educantur ad ea edenda, non est immorale..." Sumus in deliratione totali. Praeter factum quod vegetariani demonstrant sine carnibus optime vivi posse, et quod ergo qui carnem edit id facit quia ei placet, et non quia eo eget (sicut ipse qui vison emit id facit quia ei placet, et non quia eo eget), nonne illud ea edendi, potius quam attenuans, contra aggravans est? Praesertim si consideratur carnem edere nequaquam obligatorium esse, cum ens humanum omnivorum sit? Nonne est macabrum occidere animal sanguine calido, animal quod cerebrum habet, vitam sexualem, eo fine ut nos cibemus eius testiculis, eius lingua, eius cerebro, eius corde, eius iecore, eius renibus, eius intestino, eius musculis, ea diu in ore masticantes ad fruendum sapore quem illud cadaver nobis dat? Nonne hoc est etiam macabrius eo qui ex animali mortuo amet induere involucrum, id est pellem? Non nego pellem mammalis mortui induere posse esse gestum mali gustus, spiritui nobili. Sed eius interiora luxuriose devorare non potest esse minus.
Ad demoliendum tunc definitive incautum animalistam qualunquistam qui ex propria hypocrisi modo conatus est gloriam facere vestris et praesertim propriis oculis, eum transfigite notione banalissima quam pauci sciunt, quia paucis interest:
Ex genibus boum (mortuorum et exossatorum) extrahitur substantia quae adhibetur ad faciendam emulsionem pelliculorum photographicorum.
Laqueus logicae iam strictus est ad collum animalistae. Quotiens photographavit, quotiens consumpsit ossa boum occisorum etiam ad permittendum ei (vel ei) photographias facere? Quot photographias perdidit, focum errans? Quot genua boum frustra sacrificata, ob suum dilettantescum gratuitum delectum?
Ridiculum videtur. Et est, enim. Ridiculum est sicut ridiculum est aliquem scandalizari quia puella se exornet et calefaciat pelle. Si interlocutor vester animalista intelligens est, post id quod ei notaveritis intelleget quam ridiculum sit, et de hoc meditabitur. Si non est intelligens, balbutiet incoherentes iaculatorias animalistas, quae vobis suadebunt, si vos intelligentes estis, eum quam primum relinquere vacuo autoconforto praeconceptuum suorum.
Intellegisne, care Maurizio Costanzo Show, quod sit nucleus problematis animalismi? Nucleus est quod animalismus fundatur in discriminatione racista. Animalistae se erigunt ad defensionem stirpium "electarum" inter species viventes, secundum criteria quae multum assimilantur credo racistae quod fuit nazistarum.
Una ex discriminationibus: NON OMNES SPECIES VIVENTES MERENTUR EANDEM REVERENTIAM. Animalistae extremistae "eligunt" species viventes pertinentes ad solum mundum animalem. Vegetalia eant ad se frigendum, sicut enim accidit in coquina sinensi. Solum quia animalia similiora nobis sunt quam vegetalia, tutanda sunt in despectum secundorum. Omnibus animalistis extremistis unam solam rem dico: post 50 vel 100 annos in terra non exsistet nisi aliqua arbor sparsa, non amplius silvae tropicae, non amplius nemora. Erit contra magis ac magis plena bobus, visonibus, pullis et vervecibus. Solum si umquam vetarent, in toto mundo, pellem vison, vison, non amplius educatus, exstingueretur in momento. Cogitate de genocidio arborum, quotiens lacerate folium chartae, quotiens proicite decem chilogrammata diariorum modo dispectorum. Sed ego scio me illudi. De eo non cogitabitis, quia estis animalistae.
Alia discriminatio: NON OMNIA ANIMALIA SERVANDA SUNT: Insecta, exempli gratia, si omnia morerentur non esset deinde malum. Nulla emotio occidendo muscam. Maxima miseratio pro fele cui scelestus puer caudam trahit. Discriminatio racista impia est. Animalia sunt "electa" et merentur vivere si exempli gratia casu praesentant maximum numerum sequentium characterum: Oculi magni, caput magnum respectu corporis, frons rotundata, mollis pilositas, membra brevia, nasus parvus et sursum versus, genae buccatae, aures magnae, vox acuta.
Cur?
Quia tales characteristicae, si de eis cogitatis, sunt illae propriae cuiusque pueri humani. Nobis placent animalia in quibus instinctive agnoscimus characteres typicos parvorum puerorum, in quibus reperimus omnes illas characteristicas quae nobis faciunt placere parvos pueros.
Et quae sunt animalia quae maximum numerum harum characteristicarum habent? Feles, canis, ursulus, panda, sed etiam canarius et multae aviculae. Non vermis, non serpens, non piscis. In plena analogia criteriis nazistis, animalistae approbant vel tolerant mortem animalium habitorum stirpis inferioris, et eligunt ad stirpem superiorem et ergo dignam vivere animalia quae respondent determinatis requisitis aestheticis.
Aliquis obicit velle tutari animalia praedita maiore intelligentia, ergo magis capacia comprehendendi mortem quae eis infligitur? Hypocritae! Unus ex intelligentissimis inter omnia mammalia est mus, et quid fecit animalista qui ob verba mea indignatur, contra humanas exterminationes murium? Quis animalista petivit paria iura pro muribus et visonibus? Praeterea mus praesentat omnes illas characteristicas aestheticas quae ex eo facere deberent delicias omnium. Dicitur eum magnum esse, sed minor est fele. Dicitur eum aggressivum esse, sed mendacium est. Felini carnivori sunt, aggressivi et crudeles, dum mures et sorices omnivori sunt et pacifici. Certe mordere possunt si aliquis eos occidere conatur, sed quomodo vituperari possunt? Mus omnes characteristicas habet ut placeat, adeo verum est ut pictura animata et comici scatent heroibus positivis forma murculorum. Cur ergo mus non placet?
Non placet quia non interpretatur usque ad fundum munus "pueri permulcendi", quia non se subicit dominio Hominis. Omnia animalia non domestica sunt animalia incapacia se subiciendi dominio Hominis, et hac de causa Homo ea exterminat et exstinguit. Mus particulariter oditur quia non se subicit et simul non se sinit exterminari et exstingui.
Quis umquam commotus est ob mortem formicae? Formicaria sunt structurae mysteriosae et organizatissimae, sicut apparere possent urbes nostrae giganteo extraterrestri qui nos observaret ex alto. Scientistae concordant societates formicarum et apium esse organismos qui modo intelligenti functionant, sed tam diversae sunt a nobis ut nihil de eis intellegamus. Et non assimilantur parvo puero humano, et ergo non nos commovet mors earum.
Care Maurizio Costanzo Show, vita est manifestatio materiae quae nobis apparet fascinantissima, quia eius partem facimus, et altissimo gradu, secundum ea quae sunt cognitiones nostrae actuales. Sed omnes valores quos assignamus sunt proiectiones archetyporum nostrorum, praeconceptuum nostrorum, cogitandi nostri per categorias. Et omnes limites conscientiae quam habemus de eo quod exsistit et de eo quod vivit, proportionales sunt spatio mentali quo disponimus. Valores absoluti chimerae sunt, et qui eos profitetur se et alios decipit.
Actio proiciendi proprios valores humanos super id quod de mundo humano non est, nomen praecisum habet: Anthropomorphismus.
Animalistae sunt perfecti bellatores anthropomorphismi. Non sunt soli, proh dolor. Hodie de eis locuti sumus. Quis scit si irati sunt.
Roberto Quaglia
Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, legi, in computatrum deferri, imprimi et copiari potest sine limitibus, solum ad usum personalem. Omnes textus et illustrationes proprietas sunt Roberti Quaglia et adhiberi non possunt integre vel in parte sine auctoritate. Consilium graphicum et componentes graphicae harum paginarum proprietas reservata sunt Roberti Quaglia. Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, venum dari non potest ullo titulo sine praevia auctoritate.
© 1994-2000 Roberto Quaglia.
|