
 |
FLUXUS CONSCIENTIAE
Care Maurizio Costanzo Show,
scisne quid sit "stream of consciousness"? Ego id nescio, virtute tristis facti quod res quas nescio infinite plures sunt quam res quas scio. Sed sciens linguam anglicam et lacunas logica resarciens, id mihi imaginor, et si errarem significabit significationem quam exprimere paro me invenisse, quod adhuc melius est - quibusdam punctis visus - quam id scivisse per discere.
Age, in italicum translatum, "stream of consciousness" significat "fluxum conscientiae", et ego arguo eo intellegi actum se exprimendi linguistice - verbaliter vel scripto - cum totali libertate, sive sine ullo modo proiectandi id quod dicere vel scribere paratur, simpliciter sinens ut omne id quod linguisticum conscientia generat statim exprimatur, tempore reali, sine percolando proprio iudicio verba, sententias et conceptus. Hoc momento mihi non subveniunt particularia commoda quae ex hac technica scaturirent, excepto uno, quod notabile reputo: mens, carens directione et fine, libera est ad sequendum itinera inexplorata, et generandum conceptus originales et ineditos, qui numquam expressi essent si ab initio scitum esset id quod dicturi essemus. Si non erro hac technica usus est etiam Joyce, sed facillimum est me errare, etiam considerans Joyce me numquam legisse. (Temptavi cum Ulysse, sed mihi statim transiit voluntas.) Ceterum neque Joyce, excusatione mortuum esse antequam ego nascerer, umquam me legit.
Ecce, nunc aliquid generis facio. Adhuc sermo satis coherens est, vel ita mihi videtur, quia si mihi non videretur coherens explicatio quam do eius quod facio, quomodo continuare possem id facere?
«Ante claviaturam computatri mei, irreflexe premo claves, sperans ut ipse actus me exprimendi generet significationem quae digna sit quae transmittatur, quia verba quae automatice produco certe sensum habent, et sententiae quas verba cumulata inevitabiliter componunt adhuc plus sensus habent quam verba.»
Et si etiam id quod scriberem non haberet sensum completum, posset semper celare aliquam significationem occultam, ignotam etiam mihi qui id scribo. Definitive, quis umquam valet communicare exacte quantum sit in intentionibus suis? Scriptor scribit de delicata puella, sine evidenter eius photographiam adiungendo cum ea exsistat solum in mente sua, et omnis lector imaginabitur id quod ei aptissimum erit imaginari; sinensis imaginabitur puellam sinensem, suecus flavam altam metrum et nonaginta, beduinus pulchram pinguem hypermammatam, pedophilus puellam decem annorum, gerontophilus aniculam in gerontocomio visam, necrophilus illud pulchrum cadaver mulieris in obitorio dispectum. Et sic est pro quolibet vocabulo: omne verbum est titulus post quem quisque sibi imaginatur contentum quem vult. Si sic non esset mundus non scateret malintellectibus. Cum duo entia humana conversantur, solum minima pars significationum transmissarum ad destinationem pervenit. Sunt conversationes ubi omne verbum male intellegitur. Sufficiat cogitare de quibusdam disputationibus inter amantes, ubi omnis conatus explicationis sortitur effectum oppositum desiderato, et in fine disputationis duo amantes non amplius amant. Deinde manent aliquod tempus sine inter se loqui et redeunt amantes.
Muto sermonem. Aliquod tempus est quod in retro mentis meae, dum scribebam id quod scripsi adhuc, mihi venit cogitare de aurantio. Non aurantio quolibet. Sed aurantio de quo legi in libro. Erat aurantium perfectum, rotundum, paradoxaliter quadratum. Nihil speciale faciebat. Solum describebatur, vel melius, citabatur ad divagandum, similiter ac facio ego nunc. Erat scriptor famosus, et ego non sum. Erat aurantium normale, et tamen evidenter grave, si citabatur in libro scriptoris famosi, et postea, nunc, resumptum etiam a me, scriptore nequaquam famoso. Aurantium est organum reproductivum cuiusdam generis arborum. Primo aspectu, oblique hanc rem spectans (quidquid expressio oblique spectandi significare velit), aurantiis se nutrire apparere posset ut praxis disgustosa et obscena, similiter ac ovis gallinae se nutrire. Contra est ipsum id quod aurantii (arbores) volunt. Etiam piri, pruni, vites et omnia vegetalia fructuum productoria non vident horam ut aliquis eos edat. Et cur umquam, quaeret aliquis? Suntne talia vegetalia omnia masochista? Nec masochista sunt, nec stulta. Vegetalia fructuum productoria contra diabolice astuta sunt. Tibi ponunt ibi fructum suum in pulchro aspectu, succulentum, dulcem et maturum, sed repletum seminibus duris, molestis et indigestis. Advenit animal gulosum, devorat totum fructum seminibus inclusis, abit deambulans per vastam campaniam, et prius vel posterius facit pulchram caccolam vel turpem caccam (dependet a quo animali), totam plenam seminibus non digestis fructuum esorum. Semina germinant in terra sub cacca a pluviis dissoluta, et ecce illa planta se reproduxit, sine labore, magna distantia a sito immotae exsistentiae suae. Hoc puncto mihi oritur dubium: quantum debebant habere magnum os animalia ad se edi faciendum a quibus cucumeres ita magni evoluti sunt et cum cortice ita duro? Agebaturne fortasse... de dinosauris? Care Maurizio Costanzo Show, quaestio gratuita est, sicut omnes quaestiones quarum responsum nobis non producit directum commodum. Earum imaginari possunt adhuc gratuitiores quam praedicta. Exempli gratia: Estne universum infinitum? Quid est Universum? Sed... exsistitne Universum, ultra recentem acquisitionem humanam convictionis Universum exsistere, ultra caelum nostrum, ibi ubi nihil aliud quam myriades punctulorum luminosorum nos non videmus?
Roberto Quaglia
Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, legi, in computatrum deferri, imprimi et copiari potest sine limitibus, solum ad usum personalem. Omnes textus et illustrationes proprietas sunt Roberti Quaglia et adhiberi non possunt integre vel in parte sine auctoritate. Consilium graphicum et componentes graphicae harum paginarum proprietas reservata sunt Roberti Quaglia. Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, venum dari non potest ullo titulo sine praevia auctoritate.
© 1994-2000 Roberto Quaglia.
|