
 |
NOMEN ROSAE
Care Maurizio Costanzo Show,
ignosce si epistulam intitulo sicut fecit umbertoeco cum libro suo, sed utcumque ille titulus nihil ad librum suum attinebat sicut pariter nihil ad epistulam meam attinet. Ille in sapientia sua et ego in ignorantia mea eandem rem fecimus.
Interdum cum oculus mihi cadit super tot ex illis epistulis meis omnibus plenis verbis quae non intellego et sententiis quas intellego etiam minus quam verba, puto oportere ut aliquando tibi scribat etiam aliquis sicut ego, simplicior et etiam sincerus, saltem credo. Ego scio eos mihi dicere me esse ipsam eandem personam quae scribit etiam omnes illas epistulas tam implicatas, et mihi displicet etsi contentus sum. Et optime videtur me id scire quia iam in initio dico oculum mihi cadere super meas epistulas, ergo intellegitur me scire eas meas esse, vel utcumque id intellego ego et hoc mihi sufficit.
Legi semel in charta cioccolati nos omnes (personas) esse etiam plures identitates omnes simul vel potius per vices. Habet aliquid quod ad pissicanalysim attinet, illam scientiam a Froid inventam. Merito Froid ego ergo scio me aliquando scribere res omnes implicatas, cum etiam verbis difficilibus et sententiis adhuc magis, et aliis vicibus sicut hodie non valere intellegere ne iota quidem eius quod memini me etiam scripsisse ipsum. Ridiculum est, nonne, care Maurizio Costanzo Show?
Vidi in televisione pulchrum film qui vocabatur "I due mondi di Charlie", qui narrabat de quodam fatuo cui faciunt curam ad fiendum personam intelligentissimam mundi et ille id revera fit, sed tandem redit fatuus, et cum redit fatuus meminit tamen se fuisse intelligentem, et etsi nihil intellegit de illis verbis et sententiis quas scripsit intelligens factum fuisse intelligentem nobis placet utcumque etiam nunc fatuis. Ego vidi film, sed memini personam quae sum intelligens (totum hoc stranum est, nonne?) legisse etiam librum, qui vocabatur et fortasse adhuc vocatur "Fiori per Algernon". Si forte est aliquis intelligens qui legit ei suadeo librum legere, ceteris omnibus sicut ego melius est film spectare quia utcumque historia eadem est et finit etiam eodem modo. Auctor libri vocatur Daniel Keyes, id dico quia in show tuo solet dici nomina eorum qui pulchros libros scribunt, et etsi ego eos non legi libros quos tu semper dicis pulchros esse ego revera credo eos omnes pulchros esse quia mihi id dixit ianitor meus qui de eis intellegit.
Vita mea pulchra est, care Maurizio Costanzo Show. Contentus sum esse personam quae sum, et contentus sum esse etiam illam quae non sum. Spero me non confusionem facere. Volo dicere mihi placere etiam quod aliquando sum intelligens (credo intelligentes esse illos qui loquuntur verbis omnibus difficilibus et sententiis adhuc magis), quia convictus sum esse intelligentem rem bonam esse debere. Est tamen una res quae mihi paulum molesta est, in hoc facto essendi intelligentem per vices. Ego me sentio me ipsum, naturaliter, et scio hoc rectum esse quia si quis se ipsum non sentit in praxi aeger est, credo etiam hic esse digitulum Froid. Cum sim intelligens per vices, et nunc non sim, ego me quaero quid accidat cum me cum non sum ego? Charta cioccolati dicit nos omnes esse multas personas, hoc intellexi. Et tunc, cum ego non sum me ipse quia sum aliquis alius (exempli gratia intelligens), quo abeo ego? (id est ille qui sum nunc?) Hanc rem dicere debeo mihi paulum molestam esse. Spero vos non putare me esse intelligentem me invito.
Aliquando fortasse sum etiam simplicior quam hodie, sed id nescio. Quis scit si cum sum intelligens memini me esse etiam ita sicut nunc, id est multo melius (humaniter loquendo), sed simplicior.
Cum sum sicut sum nunc me quaero etiam quid significet esse intelligentem, exacte. Et si quis sibi memoriter studet omnia verba difficilia et etiam sententias quas oportet scire ad essendum intelligentem, postea significat sic factum esse intelligentem? Me quaero si mihi has quaestiones facio etiam cum sum intelligens, et si naturaliter mihi advenit responsum cum tunc sum intelligens. Et me quaero si cum sum intelligens me quaero si cum sum sicut nunc mihi facio eandem quaestionem quam mihi feci. Valde stultulus sum, nonne?
Ego de eo tantum cogito ut iam inde certus sim eos debere dare certificatum essendi intelligentem. Id est in praxi quod itur ad anagraphem et sicut petitur ad sciendum propriam diem nativitatis et residentiam et si quis maritatus est et illas res, petitur etiam si adest propria intelligentia an non. Mihi dixerunt in America id facere, sed ibi praecedunt in omnibus rebus. Commodum esset omnibus scire si quis intelligens est an non an fortasse (verum est: fieri potest ut quis "fortasse" intelligens sit, sicut etiam personae sine fixa sede nescitur ubi habitent, et tamen alicubi habitant etiam ipsae). Persona quae it ad anagraphem ei petit certificatum intelligentiae et sic deinde scit exacte si intelligens est pro certo, si est fortasse vel si non est. Pulcher progressus civilis esset. Id scribere possent etiam in charta identitatis. Omnes statim videre possunt me oculos et capillos brunneos habere, etiam sine legere in charta identitatis "oculi: brunnei", "capilli: brunnei". Commodius esset si loco harum nugarum ibi scriberetur "intelligens: ita/non/fortasse" (naturaliter non omnes tres simul nisi sumus iterum ad initium).
Sed tunc mihi quid scribere debeant in charta identitatis? Ego scio me non esse intelligentem, quia non sum stultus, sum solum simplex. Sed scio etiam aliis diebus contra me esse, semper culpa Froid et theoriarum eius. Tunc quid ibi scribere debent in hac charta? "Intelligens: paulum ita et paulum non"? Sed non esset verum. Ego non sum paulum intelligens et paulum non. Est quod sum multae personae, vel saltem plus quam una, sicut Froid docet. Una persona quae sum scio eam intelligentem esse, alia persona quae sum (praeterea ipso hoc momento) scio me non esse (intelligentem). Tunc hoc significat me fortasse egere plus quam una charta identitatis? Sed nonne vetitum est plus quam unam chartam identitatis habere? Nonne obligatorium est esse solum unam personam? Credo prorsus ita et tunc sum extra legem, sed id non facio de industria. Et si me capiunt dum hoc delictum facio, quid mihi facient? Et si capiunt personam quae ego sum cum sum intelligens? Ego puto totum esse culpam personae quae ego sum cum sum intelligens. Ille debebat de eo cogitare ad hoc malum solvendum, cum sit scilicet intelligens. Quae culpa mihi est, praesertim eius comparatione? Fortasse, tamen, est ipso quia intelligens est ut semper de aliquo alio cogitare debeat. Si ille cogitat id quod cogito ego, significat eum non esse tam intelligentem. Et tunc quis nos salvat? Nihil amplius intellego. Potestne aliquis me iuvare?
Roberto Quaglia
Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, legi, in computatrum deferri, imprimi et copiari potest sine limitibus, solum ad usum personalem. Omnes textus et illustrationes proprietas sunt Roberti Quaglia et adhiberi non possunt integre vel in parte sine auctoritate. Consilium graphicum et componentes graphicae harum paginarum proprietas reservata sunt Roberti Quaglia. Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, venum dari non potest ullo titulo sine praevia auctoritate.
© 1994-2000 Roberto Quaglia.
|