
 |
DELIRAMENTUM ITALICUM
Care Maurizio Costanzo Show,
Doctor desideriorum. Deliramentum habilitat mentem ad transcendendam se ipsam. Casus domus non sunt res nec ita ecclesiae. Famigeratus "ego" se reconfigurat ad proprium ghiribizzum. Fluctuantes damigellae se sfanciullizzant cum gratia implumi. Ego logo mecum et tecum. Vagor cum aspectu magi sed non super lacum, locus qui facit rimam sed nihil centrat. Vagor modo vago, sicut solum potest vagari. Vagari, nihil strafacere. Vagari ad vitandum stare. Qui stat, non vagatur. Qui non vagatur, non vivit. Qui non vivit, non vivit. Qui non vivit, non vivit.
Sis immemor eius quod te confortat semper rememorari. Vita vel non vitare novitates quae in meandris tuis etiam se celant. Novitas est semper novitas, vel utcumque ei assimilatur plurimum. Assimilari iam est grave defectum, sed perfectio est defectum adhuc gravius, quare melius est assimilari quam esse perfecte aliquid quod ergo non assimilatur ne sibi ipsi quidem. Celatne sensum, talis apparens periodus? Ne velit id sciri pro certo! Conceptus qui assimilentur ad habendum sensum sunt malum, sed sunt meliores conceptibus qui sensum habeant et eum habeant praecisum et perfecte. Cur? Quis id scit. Non scitur ne quidem si ita est. Vel aliter. Non scitur nihil. Fingitur scire non fingere scire. Non scitur nihil, ne quidem quod non scitur nihil. Scire nihil scire est valde zen, et hypocritum, et stultum. Est paradoxale, modo banali. Sapere gelati ad fragulam est simplicius et etiam gustosum. Omnes vellent sapere fragulae, prius vel posterius in vita sua, vel in vita alicuius quem occurrerunt. Stultus diceret quod omnis fragula vellet prius vel posterius sapere alicuius qui velit sapere eius. Sumus omnes stulti, et tunc id dicamus, cum gustu eius qui non habens gustum fragulae se placat omnibus gustibus qui forte saliunt super papillas gustativas propriae interfacciae perceptivae. Detegimus praeterea nos esse merum elenchum magis vel minus ordinatum infidelis registrationis magmatis phaenomenorum perceptivorum quae nos respexerunt. Est phrasis incompleta, sicut omnes phrases, et vult dicere bene parum. Exsistuntne phrases quae velint dicere bene multum? Si phrases sunt phrases factae non volunt dicere nihil sed id dicunt modo valde comprehensibili et bene condivisibili. Si phrases non sunt phrases factae volunt dicere fortasse plus sed id dicendo non id dicunt proprie, vel contra sic. Ecce indeterminatio, vel fortasse non, ecce tamen aliquid... vel fortasse aliquid aliud... melior est phrasis facta hodie quam phrasis non facta cras. Vel vice versa. Quicumque eligat vel non. Quicumque trahat vantaggium ex sua personalissima confusione ad generandam release successivam sui ipsius. Quicumque se abbeveret vel non ex raris fontibus confusionis purae vel utcumque parum adulteratae. Confusio potest vocari chaos. Ex Chao per Casum nascitur Res, dicit unus ex magis picettianis inter Gigi Picetti qui in cosmis exsistunt vel exsisterent. Chaos est remiscere chartarum lusoriarum, est reconfiguratio archetyporum. Quis deinde scit quid vult dicere haec ultima phrasis, sed sonat tota plena significato recondito, et significatus, praesertim ille reconditus, est moneta melioris cursus in magno mercato energiae factae homo sapiens. Qui fugit confusionem fugit principium quod eum reddidit exsistentem, renuntiat ludo evolutionis, quaecumque res hoc possit, velit vel non possit vel non velit significare, vel non, vel contra sic, saltem in parte.
Crystalli et psittaci, pauci crystalli, avanzant psittaci varicolores per finctionem, sicut omnes pupazzi. Psittaci, etiam utres vel vacui urinae, dant initium phrasi quae nescit quomodo prosequi. Phrases quae non prosequuntur sunt sicut minivites troncatae, pertinent ad realitatem et fingere quod hoc non sit est ridicula manifestatio humilis humanitatis vel altae animalitatis, vel vice versa vel non. Quanto plures phrases nascuntur quae nesciant prosequi, tanto plures phrases mirabiles contra surgunt et se manifestant in unico et ab illo momento imitabili splendore suo. Si tota humanitas loqueretur semper et solum adhibens omnis individuus ad omnem phrasim semper et solum phrases quas numquam nemo antea protulerit, humanitas esset res diversa. Hoc bene possibile est, essens humanitas pauci miliardae craniorum cum corpore allegato et phrases possibiles et tamen numquam pronuntiatae miliones miliardarum et dicam plus eae sunt adhuc plures et ego dixi miliones miliardarum ob convincentem sonum quem talis numerus toto sommato abstractus possidet vel nobis saepe videtur quod eum possideat. Mala vita facta phrasibus abstrusis ad phases, vel fere, eh? Vita sine phasibus vel cum paucis earum, cum phasibus bene definitis etiquetatis DOC, etiquetae a plerisque et a pluribus plerorumque in praesumpto significato suo condivisae, vita ita vos allietat, sic, etiamsi non negatis quod sit sic sic. Paucae phases parum confusae non vos confundunt et vos exstinguunt, ita ut ardoris perditi transigatis annos ad eum rememorandum stulte ardorem. Nonne stultum est se struggere ad rememorandum ardorem ardoris? Est sicut implodere ad cogitandum de amore amoris, de pecunia pecuniae, de paperon de' paperoni, ad cogitandum cogitare... vel contra non? Cogitate cogitare, deinde cogitate cogitare cogitare... Si estis principiantes procedite per gradus. Affrontate primam cogitationem vestram paulatim, ne vobis slogetis cerebrum. Prius dimidium eius, vel adhuc minus. Cum cogitationem integram habebitis, cum summa cautela vobis abbinate alteram, quae se occupet de prima. Cogitatio quae se accorgat de altera cogitatione. Deinde, in folli escalatione quam boni folles ex arte spontanee apprehendunt, adornate, secundum abominabilem metaphoram, arborem natalicam vestri esse in mundo cum barluccicante constellatione cogitationum independentium quamquam connexarum, quaeque vel fere testis aliarum et interdum etiam sui.
Nihil sicut deliramentum autothematizans nos surprendit si ad essendos surprensos nos natura vel electione nos reinvenimus inclines. Deliramentum autothematizans deberet doceri in schola ut materia per se, ut disciplina palaestrae mentalis, ut vaccinum contra omnem fundamentalismum, ut profilassis vastae gammae pathologiarum quas hic et nunc non enumero quia mihi non veniunt in mentem et non video cur deberem me sforzare plus quam tantum - immo ita submitto supremae voluntati cuiuscumque nunc legat a me suggestam optionem acceptandi id quod ad hoc punctum prodit se esse subintellectum compitum faciendum domi, ita subintellectum ut vitem sine alio id sovraintellegere id dicens.
Utcumque, vel adeo ergo, quia subtus subtus sum vigil nunc me arresto, attestor quod non vos arresto nec vos excito si excitati adhuc non estis, et lestus me appresto ad ponendum finem huic congesto fors etiam molesto sed honesto manifesto, quia numquam orchestro sequestrum vestrum, nec vos infesto vel tempesto capistro meo. Sum paulum maestus, et hoc detestor. Vigilia mea nunc vergit ad vesperum. Sed cito, si cerebrum mentis non svesto, me remittam in sextum, uno solo gestu. Finis textus.
Roberto Quaglia
Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, legi, in computatrum deferri, imprimi et copiari potest sine limitibus, solum ad usum personalem. Omnes textus et illustrationes proprietas sunt Roberti Quaglia et adhiberi non possunt integre vel in parte sine auctoritate. Consilium graphicum et componentes graphicae harum paginarum proprietas reservata sunt Roberti Quaglia. Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, venum dari non potest ullo titulo sine praevia auctoritate.
© 1994-2000 Roberto Quaglia.
|