
 |
SOCIETAS TELEVISIFICA ITALICA
Care Maurizio Costanzo Show,
exsistunt in patria nostra duae Italiae. Non loquor de divisione inter Septentrionem et Meridiem. De hoc iam loquuntur omnes ceteri et nemo quicquam novi dicit. Loquor de duabus societatibus italicis parallelis, quae coexsistunt in mentibus omnium italorum. Una ex eis est classica "Societas Italica", quam quisque vivere potest propria experientia directa. Proprii affectus, proprium opus vel propria inoccupatio, sive propriae relationes directae cum ceteris entibus humanis. Est societas generis quod exsistit ex quo exsistit Homo, quoniam Homo est animal sociale.
Altera est ea quam ego voco "Societatem Televisificam Italicam".
Societas Televisifica Italica in primis composita est ex restricto circulo individuorum, qui constituunt altissimam inter castas in quas partita est Societas Italica. Societas Televisifica Italica tamen multo plus est quam casta. Ea est exempli gratia Magnum Caldarium Ubi Omnes Mythi Refervescunt. Est etiam saccus aliarum rerum, et tempore conabimur earum maximum numerum possibilem in lucem ponere.
Societas Televisifica Italica viva est in cerebris omnium nostrum italorum. Quamquam communes cives, numquam in video apparentes, ei pleno titulo non intersunt, ei pariter intersunt titulo minore. Sicut omnis alia societas, Societas Televisifica Italica comparari potest organismo; protagonistae video sunt eius multiforme cerebrum, miliones telespectatorum sunt eius voluminosum et potens corpus. Corpus et cerebrum intime connexa sunt. Ad exsistendum, uterque altero eget.
Omnes mythi quibus cerebrum humanum semper se nutrivit ad se dirigendum per vitam, hodie extrahuntur ex caldario Societatis Televisificae Italicae. In Societate Televisifica Italica non sunt solum personae nostrae, mikebongiorno, emiliofede, giulioandreotti. Sunt aequali titulo personae externae, stallonerambo, boriseltsin, billclinton, mickjagger. Personae externae faciunt fere semper etiam partem Societatum Televisificarum Externarum, et hac de causa, in imaginario collectivo, plus valent.
Omnes protagonistae Societatis Televisificae Italicae evidenter mythi sunt. Aliqui sunt mythi positivi, alii sunt mythi negativi. Aliqui incarnant mythum tranquillitatis, alii illum inquietudinis. Sed nemo eorum munus mythi eludere potest. Sicut pro antiquis mythis in societate classica, quisque eorum exsistit in Societate Televisifica Italica ad incarnandam functionem bene definitam. In exsistentiam cuiusque eorum civis communis caece credit, quamquam numquam habuit experientiam probantem contactus personalis. Quot, inter 50 miliones telespectatorum, umquam convenit sgarbi in persona, ita comprobans sgarbi eum revera exsistere, eum habere confirmationem etiam in Societate Italica, praeter quam in Societate Televisifica Italica? Creditur hodie exsistentiae sgarbi sicut olim credebatur exsistentiae odino. Vivimus in epocha magis mythologica quam umquam humanitas experta sit. Mythus tam centralis est, in mundo actuali, ut non casu sermo iuvenilis vocabulum sibi appropriaverit, solum apparenter eius significationem banalizans. Cum puella dicit vascorossi mythum esse, veritatem dicit.
In Societate Italica non potest prescindi a Societate Televisifica Italica. Magis emarginatus est puer qui nesciat quomodo loquantur puffi vel quae sint tartarugheninja quam puer "diversus" modo traditionali. Vir adultus qui non sit certior factus de certamine pedilusorio suspectus est. Si deinde hic vir adultus haesitat exprimere proprium iudicium de sgarbi, numerus potentialium interlocutorum eius misere corruit. Etiam ignorare nuntios publicitarios insidiosum revelari potest cum non prorsus fatale. Praxis magis ac magis frequens est illa intercalandi, inter unum sermonem et alterum, slogan nuntii publicitarii. Citatio slogan fit libenter etiam instrumentum humoris. Si denique, ad summum periculi, hypotheticus noster vir adultus publice sustineret se ne minimam quidem ideam habere quis sit mikebongiorno, neque se umquam nomen eius nominari audivisse, spectaretur non aliter quam spectatur insanabilis insanus, vel adhuc peius, haereticus.
Magna praevalentia eorum quae dicuntur inter italos contemporaneos, ob causas quae extra proprias activitates laborales sunt, intime pertinet ad Societatem Televisificam Italicam. Saepius quam contactus cum propriis amicitiis (in Societate Italica) ineatur, contactus cum Televisione (id est Societate Televisifica Italica) initur, eam accendendo.
Successum habere in vita, id est in Societate Italica, infinite minus prestigiosum est quam successum habere in Televisione, id est in Societate Televisifica Italica.
Societas Televisifica Italica, in communi scala valorum, est ergo multo gravior quam Societas Italica. Non casu valde difficile est posse intrare ut quis ei pleno titulo intersit, et est enim hoc unum ex praecipuis somniis et ambitionibus magis ac magis italorum. Apparere in Televisione, in mundo occidentali actuali, iam factum est experientia mystica ad omnes effectus, ut analyzabimus in una ex proximis epistulis.
Pro hodie hoc totum est, care Maurizio Costanzo Show, sublime et optimum symbolum Societatis Televisificae Italicae.
Roberto Quaglia
Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, legi, in computatrum deferri, imprimi et copiari potest sine limitibus, solum ad usum personalem. Omnes textus et illustrationes proprietas sunt Roberti Quaglia et adhiberi non possunt integre vel in parte sine auctoritate. Consilium graphicum et componentes graphicae harum paginarum proprietas reservata sunt Roberti Quaglia. Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, venum dari non potest ullo titulo sine praevia auctoritate.
© 1994-2000 Roberto Quaglia.
|