![]() |
![]() |
![]() |
|
|
|
|
POSOLOGIA
|
||
| Noli timere Quagliaspace intrare! Utcumque nimis sero est. Si legere non destitisti iam intus es. Monita: Quagliaspace mumiis contraindicatum est. Saepe cadaveribus letale fuit. Etiam Zombii aliquod periculum currunt. Si adhuc legis, certe cadaver non es, probabiliter mumia non es, et fortasse ne Zombius quidem. Aut fortasse sic. Nescio? Reverane differt? Salve igitur in Astounding Quagliaspace! Quod Anglice scriptum videtur sed re vera Italice est. Et si hae paginae tibi placent, eas amicis tuis carneis et electronicis suade. Et dum ades, pone nexum in paginis tuis, si eas habes, et fortasse etiam si non habes. Noli oblivisci te hora septima exspectari ubi bene scis ad mingendum. |
...et hoc, est tantum initium. Si Internet non collabetur, si Mundus non collabetur, si Systema Solare non collabetur, si Via Lactea non collabetur, si Universum non collabetur, si Robertus Quaglia non collabetur, Astounding Quagliaspace indefinite evolvetur, in quaestione semper maioris propriae incredibilitatis, qualitatis excellentiae per excellentiam... aut non, absoluti contrarii necnon contrarii contrarii contrarii omnium horum. Cerebrumne vobis dissolutum est? Optime. Sic digestibilius est. Semper verbis diffide, Equo Troiano Omnium Mystificationum! Ceterum aliquid scribere debebam, ut huic textus sectioni liceret aream similem illi articuli hic iuxta occupare. Non credo plura verba opus esse. | |
| Praeter quam in gradu mythico, ab hodie Robertus Quaglia exsistit etiam in tempore reali, saltem in theoria. Ita prorsus! Potestas QUAGLIACAM™ . Imago a dextra omni probabilitate recentissima est ex imaginibus exsistentibus Roberti Quaglia. Cum aliquantulo fortunae (vel infortunii) videre potes quid RQ (qui ego ipse sum) hoc ipso momento faciat. Cum QUAGLIACAM™ accensa est, imago singulis 5 minutis renovatur. Cum exstincta est, ultima imago registrata videtur. Si sella vacua est, significat id quod vides me non esse. Dies et hora in photographia relativa est ad planetam et fusum horarium loci in quo sum (saepe non in Italia est). Multi tamen visitatores mihi animadvertendum dederunt imaginem saepe octo aut novem menses non renovatam esse. Ego his credo, et ita facere debetis et vos. Nimis sapienter piger sum quam ut inspiciam num webcam accensam in vicinia mea habeam. Saepe re vera non est. |
|
|
RECENTISSIMI PARTUS
|
|
Hoc corpulentum volumen 450 paginarum decades articulorum Americanorum contrainformationis colligit. Inclusus longus articulus Roberti Quaglia de rebus diei undecimi Septembris. Est primus articulus anthologiae, recensitus etiam in Repubblica, in Venerdì di Repubblica (1 e 2), in Liberazione et aliquot decades aliarum ephemeridum. |
||
|
|
FRONS | INDEX | VITA | SCRIPTA MEA | EBOOKS | FICTIO SCIENTIFICA | IMAGINES | | EX EPHEMERIDIBUS | TABERNA LIBRARIA | TABELLAE | POLITICA | SATIRA | GUSTUS | AMICI | VARIA HUMANITAS | CONFER AD VITAM ROBERTI | CONTACTUS | NEXUS | |
|||
Si hunc mutantem contingere vultis Si nescitis, HIC PREMITE |
|||
|
Si omnino non potestis, ite et benedicimini |
|||
|
Ultima mutatio, 2 Februarii 2006 © 1995-2012 by Roberto Quaglia |
|||
| Omnes textus et imagines in "Astounding Quagliaspace" contenti legi, spectari, adorari, in computatrum recipi, imprimi et in cubiculo proprio affigi, ac sine limite describi possunt, SOLUM AD USUM PRIVATUM. Omnes textus et illustrationes proprietas sunt Roberti Quaglia neque ex toto neque ex parte sine auctoritate adhiberi possunt. Consilium graphicum et partes graphicae harum paginarum proprietas reservata sunt Roberti Quaglia. Nihil horum venum dari aut ullo modo sine praevia auctoritate mercari potest. |
|
|||||||||||||