
 |
VITUPERATIO FICTIONIS SCIENTIFICAE
Care Maurizio Costanzo Show,
legi epistulas praecedentes scriptas ab alter ego meo (dicitur ita?), directe dum eas scribebat, cum, ego essens in capite eius invitus, optime possem spectare, per oculos quos habemus in multiproprietate, verba in momento exactissimo quo ille ea vere scribebat.
Ego id credo optime quod UFO exsistunt. Si non exsistunt, cur est verbum ad eos vocandos? Omnes res quibus est verbum debent exsistere per vim quia sin minus non habet ullum sensum quod est verbum. Si ego dico esse occasum solis, id possum dicere solum quia vidi id esse revera. Alii me intellegunt solum quia etiam ipsi sciunt quid sit occasus solis. Omnes scimus quid sint UFO, ergo automaticum est quod hi exsistunt automatice per vim revera sine dubio.
Tunc non intellego cur illa altera persona quae ego etiam sum dixit in praeteritis epistulis tam multas res quae non stant nec in caelo nec in terra et ergo non possunt esse ullum UFO (pulcher ludus verborum, nonne? eh!).
Veritas est quod Martiani sunt, alicubi, sed non sunt hic, quia si essent hic non essent Martiani, sicut nobis dicit logica. Et UFO sunt naturaliter disci volantes, sicut quisque potuit animadvertere cum apparuerunt hic et illic. Et UFO sunt pleni Martianorum, sed eorum multi stant quia parvi sunt.
Tunc non intellego quid sit tam multum dicendum de hac fictione scientifica, quae deinde in practica non esset aliud quam filmi de UFO et cum omnibus illis effectibus specialibus ad attrahendas personas in cinema. Sed me non fallunt! Ego exspecto ut filmi veniant in televisione.
Ego sum convictus quod iam fuerunt multi congressus propinqui. Extraterrestres non sunt mali, vel saltem, non sunt malissimi, sed possent fieri tales de momento ad momentum. Si essent malissimi nos iam destruxissent, hoc evidens est. Contra nos controllant, ad videndum quomodo nos gerimus, quia pro eis sumus magni momenti, etiamsi nescio cur. Possent esse etiam extraterrestres travestiti ut entia humana. Extraterrestres possunt facere omnia, post omnia sunt Martiani! Ego credo oportere attendere ad illos qui loquuntur de his rebus facientes tantam confusionem. Sunt UFOLOGI serii, qui reverendi sunt, et hoc utique deesset! Sed deinde sunt illi sicut ille typus qui ego sum cum id sum (ignoscite si non sum clarus), qui dicunt tam multa verba quae nihil prorsus volunt dicere, et quae serviunt solum ad convincendos nos omnes quod ipsi de eis sciunt plus quam nos! Sed ego me non sino falli! Si hi pulchri typi habuerunt aliquem congressum propinquum, etiam tertii typi, id debent dicere clare et fortasse facere videre etiam aliquam fotografiam vel melius esset videocassetta. Si eum non habuerunt tunc taceant quia quid volunt scire plus quam alii qui fortasse aliquem congressum propinquum habuerunt etiam, discrete. Spero me fuisse clarum.
Quid volunt explicare mihi quid sit fictio scientifica?!!! Id scio optime!! Habeo videocassettam Bella Stellaria et vidi etiam omnes filmos qui venerunt postea. Vidi etiam filmos foediores, sicut Blade Runner, qui enim mihi non placuit quia non est possibile ut Martianus nobis veniat ad faciendam moralem et in fine habeat adhuc rationem ipse quamquam iuste moritur.
Ego credo quod in futuro fictio scientifica debet per vim fieri magis magni momenti, quia cum modernis computatris ei possunt facere semper plures effectus speciales, et cum erit congressus propinquus officialis hoc ei faciet etiam cumulum publicitatis (fictioni scientificae). Quantumcumque fiet magni momenti, fictio scientifica erit tamen semper consequentia UFOLOGIAE, de hoc sum certus. Deinde praesertim nunc quod fecerunt omnia haec moderna telescopia potentissima cum quibus poterit certe videri disci volantes etiam multo magis e longinquo et amplificati.
Ego deinde habeo etiam theoriam personalem, quam non dico nemini sed tibi qui es Maurizio Costanzo Show possum eam dicere. Sunt cumulus personarum famosarum quae probabiliter sunt extraterrestres travestiti, vel sunt in contactu cum eis. Nolo dicere nomina, sin minus animadvertunt me eos detexisse et ut solitum me supprimunt. Si me invitas ad transmissionem tuam tibi explico omnes particulares, sed debes mihi promittere te non invitaturum etiam illam alteram personam quae est etiam intra me et quae se credit tam intelligentem solum quia id est, quia si venit etiam ille deinde in pulcherrimo, cum debeo loqui ego, me expellit a gubernatione cerebri et incipit dicere omnes ineptias quas semper dicit ad confundendas personas simpliciores sicut me, et ita finit quod tu me invitasti pro nihilo.
Ego eos odi qui se faciunt superiores legentes libros fictionis scientificae! Non animadvertunt se esse ridiculos? Omnes personae normales fictionem scientificam spectant iuste solum in cinemate vel in tivù, et si revera se appassionant fiunt UFOLOGI. In libris non est certe nihil plus quam in cinemate: in libris sunt solum verba, sed haec sunt etiam in cinemate vel in tivù, enim personae loquuntur, nonne? Sed in cinemate et in tivù sunt etiam imagines, actio, sonus stereo et in quibusdam salis etiam surround vel quomodo diabolus se vocat. Et deinde libri sunt inventio temporis cum non erat televisio. Si fuisset televisio, libros non inventassent certe, hoc certum est! Et cinema et tivù inventaverunt prorsus quia libri erant nimis taediosi. Et deinde nos docuerunt oportere vivere cum democratia, quae vult dicere quod maioritas semper rationem habet. Et tunc ego provoco hos praesumptuosos, sicut ille sapientonus qui etiam est alicubi intra me, ad dicendum quod maioritas praefert libros cinemati et tivù! Maioritas libros statim necaret, haec est veritas, et revera antidemocraticum est quod non providetur ad id iam dudum faciendum!
Praesertim cum libris fictionis scientificae divarium terribile est. Effectus speciales, narrati in libro, sine figuris, mihi faciunt solum plurimam misericordiam. Per fortunam numquam legi hos libros, sed mihi imaginor quod descriptio verbis effectuum specialium sit res stultissima quam mihi possum imaginari. Et si ex libro fictionis scientificae ei demis descriptionem effectuum specialium, quid ei remanet?
Roberto Quaglia
Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, legi, in computatrum deferri, imprimi et copiari potest sine limitibus, solum ad usum personalem. Omnes textus et illustrationes proprietas sunt Roberti Quaglia et adhiberi non possunt integre vel in parte sine auctoritate. Consilium graphicum et componentes graphicae harum paginarum proprietas reservata sunt Roberti Quaglia. Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, venum dari non potest ullo titulo sine praevia auctoritate.
© 1994-2000 Roberto Quaglia.
|