|
Hic est primus liber "shareware" italicus (et fortasse mundi). Eum solvis tantum postquam eum legeris, si tibi placuit. Nihil auctori debetur si liber non placet. Cuicumque autem placeat, incumbit officium mittendi auctori summam proportionalem gratiae quam ex libro habuit. Quomodo fit ut controlletur an illi quibus liber placeat deinde revera solvant? Simplex est: ad controllandum providebit conscientia ipsius lectoris. Lectores cum exigua conscientia, vel cum conscientia humilis qualitatis, qui non se vinctos sentiunt hoc valido imperativo ethico, iam a natura satis puniti sunt, quoniam manci sunt styli, correctionis, dignitatis, honoris, et omne reliquum quod habent vel se habere credunt eos amplius iuvare non potest. His, entibus immundis, nostra equipe valentium magorum se prodiget in efficacibus auspiciis maligni morbi. Lectores humaniter correcti, observantes pacti honoris quod in hac pagina subscribere possunt, contra nihil habent neque umquam habebunt quod timeant, a fato et a vita, quoniam ad meliorem dimidiam humanitatis pertinent.
Quomodo solvere?
| ||||||||||||||||